Fondare 823 Risultati per: Hostibus Contra
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me (Liber Iob 10, 17)
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris (Liber Iob 13, 25)
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ (Liber Iob 13, 26)
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore hujuscemodi sermones (Liber Iob 15, 13)
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est (Liber Iob 15, 25)
rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi (Liber Iob 16, 9)
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est (Liber Iob 16, 10)
libera me et pone juxta te et cujusvis manus pugnet contra me (Liber Iob 17, 3)
stupebunt justi super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur (Liber Iob 17, 8)
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis (Liber Iob 18, 9)
at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis (Liber Iob 19, 5)