Fondare 2377 Risultati per: Hostes Israel
convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israël ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 19)
scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)
præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum (Liber Deuteronomii 31, 23)
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)
sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia (Liber Deuteronomii 32, 27)
laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui (Liber Deuteronomii 32, 43)
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël (Liber Deuteronomii 32, 45)
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)