Fondare 341 Risultati per: Hominis

  • et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis (Prophetia Ezechielis 1, 5)

  • et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant (Prophetia Ezechielis 1, 8)

  • similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilæ ipsorum quattuor (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (Prophetia Ezechielis 1, 26)

  • hæc visio similitudinis gloriæ Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)

  • tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israël (Prophetia Ezechielis 3, 1)

  • et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos (Prophetia Ezechielis 3, 4)

  • et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina