Mosaico decorativo

Fondare 378 Risultati per: Hieu Heliseus Exercitus Israhel Et Propheta Eliseus

  • factum est ergo cum conpletum esset holocaustum præcepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et projecerunt milites et duces et jerunt in civitatem templi Baal (Liber II Regum 10, 25)

  • delevit itaque Hieu Baal de Israël (Liber II Regum 10, 28)

  • dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)

  • porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)

  • reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)

  • et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Joachaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 10, 35)

  • dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)

  • anno septimo Hieu regnavit Joas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee (Liber II Regum 12, 1)

  • anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)

  • Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)

  • et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas (Liber II Regum 13, 15)

  • dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina