Fondare 771 Risultati per: Hierusalem
et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt (Liber I Maccabaeorum 6, 26)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriæ (Liber I Maccabaeorum 7, 39)
et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis æreis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis (Liber I Maccabaeorum 8, 22)
et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 9, 3)
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 9, 49)
et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia (Liber I Maccabaeorum 9, 53)
et venit Jonathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant (Liber I Maccabaeorum 10, 7)