Fondare 55 Risultati per: Hieremias

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)

  • et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini (Liber Ieremiae 36, 5)

  • et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (Liber Ieremiae 36, 8)

  • et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis (Liber Ieremiae 36, 19)

  • Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant (Liber Ieremiae 36, 32)

  • Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)

  • egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium (Liber Ieremiae 37, 11)

  • et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes (Liber Ieremiae 37, 13)

  • itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis (Liber Ieremiae 37, 15)

  • mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)

  • et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina