Fondare 205 Risultati per: Generatio Mala
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
respondens Jesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
amen dico vobis quia non præteribit hæc generatio donec omnia hæc fiant (Evangelium secundum Matthaeum 24, 34)
omnia hæc mala ab intus procedunt et communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
amen dico vobis quoniam non transiet generatio hæc donec omnia ista fiant (Evangelium secundum Marcum 13, 30)
non est enim arbor bona quæ facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
respondens autem Jesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
amen dico vobis quia non præteribit generatio hæc donec omnia fiant (Evangelium secundum Lucam 21, 32)