Fondare 414 Risultati per: Fructus Spiritus
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est (Prophetia Danielis 5, 20)
Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)
Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)
Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)
ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis (Prophetia Osee 4, 19)
non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt (Prophetia Osee 5, 4)
vitis frondosa Israël fructus adæquatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris (Prophetia Osee 10, 1)
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est (Prophetia Osee 14, 9)
et convertam captivitatem populi mei Israël et ædificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum (Prophetia Amos 9, 14)
dicit domus Jacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes ejus nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur (Prophetia Michaeae 2, 7)
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)
