Fondare 466 Risultati per: Filium
cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum (Liber II Regum 9, 2)
cumque abisset inde invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Jonadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (Liber II Regum 11, 1)
tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)
anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)
produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)
tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos (Liber II Regum 14, 8)
Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)
ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)
et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo (Liber II Regum 15, 14)
coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ (Liber II Regum 15, 30)
in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ (Liber II Regum 15, 37)
