Fondare 156 Risultati per: Filio

  • miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo (Liber Ieremiae 39, 14)

  • et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)

  • tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)

  • viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ (Liber Ieremiae 43, 6)

  • verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ (Liber Ieremiae 51, 59)

  • Respondit, et ait Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. (Prophetia Danielis 3, 92)

  • et coronæ erunt Helem et Tobiæ et Idajæ et Hen filio Sofoniæ memoriale in templo Domini (Prophetia Zachariae 6, 14)

  • et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi (Prophetia Malachiae 3, 17)

  • turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)

  • videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)

  • simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)

  • adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina