Mosaico decorativo

Fondare 1377 Risultati per: Filii

  • posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ (Liber Iudicum 18, 30)

  • et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)

  • illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)

  • egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)

  • nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)

  • adestis omnes filii Israël decernite quid facere debeatis (Liber Iudicum 20, 7)

  • statimque filii Israël surgentes mane castrametati sunt juxta Gabaa (Liber Iudicum 20, 19)

  • egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo milia viros (Liber Iudicum 20, 21)

  • rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)

  • cumque filii Israël altero die contra Beniamin ad prœlium processissent (Liber Iudicum 20, 24)

  • eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos cæde baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent (Liber Iudicum 20, 25)

  • quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina