Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)
Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 21)
postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)
cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt (Liber Iudicum 2, 4)
dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam (Liber Iudicum 2, 6)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)
feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2, 22)
et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem prœliandi (Liber Iudicum 3, 2)