Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel
non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)
et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra (Liber Ieremiae 51, 49)
verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ (Liber Ieremiae 51, 59)
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion projecit de cælo terram inclitam Israël et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui (Lamentationes 2, 1)
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)
HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)
BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli (Lamentationes 4, 2)
et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiæ filii Sedei filii Helchiæ in Babylonia (Liber Baruch 1, 1)
et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joachim regis Juda et ad aures universi populi venientis ad librum (Liber Baruch 1, 3)
et miserunt in Hierusalem ad Joachim filium Helchiæ filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem (Liber Baruch 1, 7)