Mosaico decorativo

Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)

  • dices ergo ad eos sermonem istum hæc dicit Dominus Deus Israël omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino (Liber Ieremiae 13, 12)

  • expectatio Israël salvator ejus in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum (Liber Ieremiae 14, 8)

  • et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)

  • non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto (Liber Ieremiae 16, 2)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)

  • propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 16, 14)

  • sed vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis et de universis terris ad quas ejeci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum (Liber Ieremiae 16, 15)

  • cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis (Liber Ieremiae 17, 2)

  • expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Liber Ieremiae 17, 13)

  • numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israël ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israël (Liber Ieremiae 18, 6)

  • ideo hæc dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quæ fecit nimis virgo Israël (Liber Ieremiae 18, 13)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina