Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel
lauda sterilis quæ non paris decanta laudem et hinni quæ non pariebas quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habebat virum dicit Dominus (Liber Isaiae 54, 1)
quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)
ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus (Liber Isaiae 56, 8)
vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariæ (Liber Isaiae 57, 3)
super quem lusistis super quem dilatastis os et ejecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax (Liber Isaiae 57, 4)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiæ tuæ in latere sugent (Liber Isaiae 60, 4)
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)
et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt (Liber Isaiae 61, 5)
habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus (Liber Isaiae 62, 5)