Mosaico decorativo

Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum (Liber Esdrae 9, 1)

  • convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum (Liber Esdrae 9, 4)

  • Domine Deus Israël justus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc (Liber Esdrae 9, 15)

  • sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)

  • et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc (Liber Esdrae 10, 2)

  • surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël (Liber Esdrae 10, 10)

  • feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)

  • et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Josue filii Josedech et fratres ejus Maasia et Eliezer et Jarib et Godolia (Liber Esdrae 10, 18)

  • et ex Israël de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea (Liber Esdrae 10, 25)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina