Fondare 456 Risultati per: Fili Hominis
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 17)
et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Jesu fili Josedech sacerdos magne et confortare omnis popule terræ dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 5)
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)
onus verbi Domini super Israël dixit Dominus extendens cælum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo (Prophetia Zachariae 12, 1)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto et videns Jesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo cæci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)