Fondare 456 Risultati per: Fili Hominis
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio (Liber Ecclesiastes 8, 6)
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium (Liber Ecclesiastes 8, 8)
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis (Liber Ecclesiastes 9, 15)
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est (Liber Ecclesiastes 12, 12)
dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis (Liber Sapientiae 2, 1)
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente (Liber Sapientiae 7, 2)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
fili accedens servituti Dei sta in justitia et timore et præpara animam tuam ad temptationem (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris (Liber Ecclesiasticus 3, 19)
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi (Liber Ecclesiasticus 3, 25)