Fondare 1159 Risultati per: Fili David
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius (Liber Proverbiorum 5, 20)
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam (Liber Proverbiorum 6, 1)
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum (Liber Proverbiorum 6, 3)
conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 6, 20)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei (Liber Proverbiorum 7, 24)
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ (Liber Proverbiorum 19, 27)
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum (Liber Proverbiorum 23, 15)
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum (Liber Proverbiorum 23, 19)
præbe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant (Liber Proverbiorum 23, 26)
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo (Liber Proverbiorum 24, 13)
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis (Liber Proverbiorum 24, 21)