Fondare 665 Risultati per: Fecit
ædificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos (Liber II Paralipomenon 32, 5)
ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit (Liber II Paralipomenon 32, 30)
fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)
et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Paralipomenon 33, 3)
transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)
oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (Liber II Paralipomenon 33, 19)
abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël et fecit omnes qui residui erant in Israël servire Domino Deo suo cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 33)
fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi (Liber II Paralipomenon 35, 1)
non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
