Fondare 4347 Risultati per: Fe
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim (Epistula ad Philippenses 2, 28)
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
non quod jam acceperim aut jam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 3, 12)
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit (Epistula ad Philippenses 3, 15)
verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meæ (Epistula ad Philippenses 4, 14)
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli (Epistula ad Philippenses 4, 15)
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu (Epistula ad Colossenses 1, 8)
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Epistula ad Colossenses 1, 12)
mysterium quod absconditum fuit a sæculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis ejus (Epistula ad Colossenses 1, 26)
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 28)
nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniæ aut sabbatorum (Epistula ad Colossenses 2, 16)
super omnia autem hæc caritatem quod est vinculum perfectionis (Epistula ad Colossenses 3, 14)