Fondare 4347 Risultati per: Fe
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos (Liber I Maccabaeorum 5, 51)
nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas (Liber I Maccabaeorum 6, 20)
et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter (Liber I Maccabaeorum 6, 31)
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terræ (Liber I Maccabaeorum 6, 49)
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos (Liber I Maccabaeorum 6, 52)
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno (Liber I Maccabaeorum 6, 57)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem (Liber I Maccabaeorum 6, 63)
nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos ejus et adiutores eorum (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
et locutus est cum eis verba pacifica et juravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris (Liber I Maccabaeorum 7, 15)
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)