Fondare 4347 Risultati per: Fe
præfecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ (Liber Exodus 5, 13)
veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)
et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7, 6)
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)
vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptias et arcana quædam similiter (Liber Exodus 7, 11)
feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7, 20)
feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7, 22)
fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 7)
vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino (Liber Exodus 8, 8)
fecitque Dominus juxta verbum Mosi et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris (Liber Exodus 8, 13)
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)