Fondare 4347 Risultati per: Fe
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)
recordamini mirabilium ejus quæ fecit signorum illius et judiciorum oris ejus (Liber I Paralipomenon 16, 12)
omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit (Liber I Paralipomenon 16, 26)
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco ejus (Liber I Paralipomenon 16, 27)
adferte Domino familiæ populorum adferte Domino gloriam et imperium (Liber I Paralipomenon 16, 28)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israheli (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios (Liber I Paralipomenon 16, 42)
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit (Liber I Paralipomenon 17, 13)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus (Liber I Paralipomenon 17, 17)