Fondare 2385 Risultati per: Fame In Israel
et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)
et ait rex Israël tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Joas filium Ammelech (Liber I Regum 22, 26)
ascendit itaque rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber I Regum 22, 29)
dixitque rex Israël ad Josaphat sume arma et ingredere prœlium et induere vestibus tuis porro rex Israël mutavit habitum et ingressus est bellum (Liber I Regum 22, 30)
rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)
cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)
intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël et cessaverunt ab eo (Liber I Regum 22, 33)
unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigæ suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum (Liber I Regum 22, 34)
commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)
reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)
Josaphat filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Ahab regis Israël (Liber I Regum 22, 41)
pacemque habuit Josaphat cum rege Israël (Liber I Regum 22, 45)