Fondare 2385 Risultati per: Fame In Israel
egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar (Liber I Samuelis 7, 11)
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)
et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)
judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ (Liber I Samuelis 7, 15)
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)
congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)
et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)
olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)
hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)
et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventæ sunt et cujus erunt optima quæque Israël nonne tibi et omni domui patris tui (Liber I Samuelis 9, 20)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)