Fondare 2385 Risultati per: Fame In Israel
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)
et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi (Prophetia Ezechielis 11, 5)
gladio cadetis in finibus Israël judicabo vos et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 11, 10)
hæc non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio ejus in carnes in finibus Israël judicabo vos (Prophetia Ezechielis 11, 11)
et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 13)
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 11, 15)
propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 17)
et elevaverunt cherubin alas suas et rotæ cum eis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 11, 22)
in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israël domus exasperans quid tu facis (Prophetia Ezechielis 12, 9)
dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)