Fondare 2385 Risultati per: Fame In Israel
et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam (Liber Ieremiae 30, 4)
tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)
in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israël et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 1)
hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël (Liber Ieremiae 31, 2)
rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (Liber Ieremiae 31, 4)
quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)
ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)