Fondare 1127 Risultati per: Exercitus David
David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad prœlium digitos meos ad bellum (Liber Psalmorum 143, 1)
qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno (Liber Psalmorum 143, 10)
laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in sæculum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 144, 1)
et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem (Liber I Maccabaeorum 1, 35)
et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi (Liber I Maccabaeorum 2, 31)
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula (Liber I Maccabaeorum 2, 57)
et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)
et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones (Liber I Maccabaeorum 3, 37)
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriæ et terræ alienigenarum (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
