Fondare 4218 Risultati per: Eum
nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum (Liber I Samuelis 18, 4)
egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)
amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi (Liber I Samuelis 18, 13)
vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cœpit cavere eum (Liber I Samuelis 18, 15)
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (Liber I Samuelis 18, 21)
et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum (Liber I Samuelis 18, 28)
ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi (Liber I Samuelis 19, 3)
locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera ejus bona sunt tibi valde (Liber I Samuelis 19, 4)
et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israël vidisti et lætatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa (Liber I Samuelis 19, 5)
vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius (Liber I Samuelis 19, 7)
misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris (Liber I Samuelis 19, 11)
deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est (Liber I Samuelis 19, 12)