Fondare 4218 Risultati per: Eum
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam (Evangelium secundum Lucam 1, 59)
innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum (Evangelium secundum Lucam 1, 62)
apertum est autem ilico os ejus et lingua ejus et loquebatur benedicens Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio (Evangelium secundum Lucam 2, 7)
et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium (Evangelium secundum Lucam 2, 13)
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum (Evangelium secundum Lucam 2, 45)
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)