Fondare 4218 Risultati per: Eum
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos (Evangelium secundum Matthaeum 23, 15)
et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 22)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)
sed quinque fatuæ acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 3)
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus (Evangelium secundum Matthaeum 25, 4)
oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)