Fondare 4218 Risultati per: Eum
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
cum autem descendisset de monte secutæ sunt eum turbæ multæ (Evangelium secundum Matthaeum 8, 1)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 5)
et ait illi Jesus ego veniam et curabo eum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)