Fondare 4218 Risultati per: Eum
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)
et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum (Prophetia Ezechielis 11, 19)
ut in præceptis meis ambulent et judicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum (Prophetia Ezechielis 11, 20)
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum (Prophetia Ezechielis 12, 5)
et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies ejus operietur ut non videat oculo terram (Prophetia Ezechielis 12, 12)
et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur (Prophetia Ezechielis 12, 13)
et omnes qui circa eum sunt præsidium ejus et agmina ejus dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 12, 14)
eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse ædificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis (Prophetia Ezechielis 13, 10)
et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 14)
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum (Prophetia Ezechielis 13, 15)
et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quæ non moriuntur et vivificarent animas quæ non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis (Prophetia Ezechielis 13, 19)
et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 21)