Fondare 4218 Risultati per: Eum
qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus lædebit illos (Liber Ecclesiasticus 28, 27)
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua (Liber Ecclesiasticus 31, 9)
in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in jucunditate illius (Liber Ecclesiasticus 31, 41)
qui timet Deum excipiet doctrinam ejus et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem (Liber Ecclesiasticus 32, 18)
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine judicio nihil facias grave (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animæ parasti eum (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
spiritus timentium Deum quæretur et in respectu illius benedicentur (Liber Ecclesiasticus 34, 14)
oculi Domini super timentes eum protector potentiæ firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit (Liber Ecclesiasticus 35, 20)
qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum incidat in manus medici (Liber Ecclesiasticus 38, 15)
et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hereditabit (Liber Ecclesiasticus 39, 28)
initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)