Mosaico decorativo

Fondare 4218 Risultati per: Eum

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)

  • unum Deum cæli coluerunt qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Ægyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus (Liber Iudith 5, 9)

  • cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis (Liber Iudith 5, 10)

  • quotienscumque autem præter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in prædam et in gladium et in obprobrium (Liber Iudith 5, 18)

  • denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum (Liber Iudith 5, 26)

  • tunc Holofernis præcepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israël (Liber Iudith 6, 7)

  • et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)

  • illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)

  • porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina