Fondare 4218 Risultati per: Eum
cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum (Liber Thobis 2, 7)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata ejus custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei (Liber Thobis 2, 13)
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere (Liber Thobis 2, 21)
et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri (Liber Thobis 4, 6)
omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant (Liber Thobis 4, 20)
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum (Liber Thobis 4, 22)
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)
et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis (Liber Thobis 5, 6)
tunc ingressus indicavit universa hæc patri suo super quæ admiratus pater rogat ut introiret ad eum (Liber Thobis 5, 10)