Fondare 4218 Risultati per: Eum
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram (Liber I Paralipomenon 21, 21)
et ædificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti (Liber I Paralipomenon 21, 26)
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)
et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)
filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)
præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)
de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater ejus in principem (Liber I Paralipomenon 26, 10)
quartus mense quarto Asaël frater Joab et Zabadias filius ejus post eum et in turma ejus viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 7)
sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël (Liber I Paralipomenon 28, 5)
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)
locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo (Liber I Paralipomenon 29, 1)