Fondare 58 Risultati per: Etenim
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Judæi sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus (Epistula I ad Corinthios 12, 13)
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)
etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quæ audierunt (Epistula ad Hebraeos 4, 2)
etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
etenim si introjerit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introjerit autem et pauper in sordido habitu (Epistula Iacobi 2, 2)