Fondare 457 Risultati per: Esset
cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quæ fecerit et investigans conposuit parabolas multas (Liber Ecclesiastes 12, 9)
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum (Canticum Canticorum 1, 11)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)
et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis (Liber Sapientiae 9, 9)
hæc illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit (Liber Sapientiae 10, 1)
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (Liber Sapientiae 11, 26)
vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quæ videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex (Liber Sapientiae 13, 1)
sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (Liber Sapientiae 16, 28)
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius præoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem (Liber Sapientiae 17, 16)
