Mosaico decorativo

Fondare 944 Risultati per: Erit

  • sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)

  • porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)

  • erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum (Prophetia Ezechielis 44, 28)

  • victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israël ipsorum erit (Prophetia Ezechielis 44, 29)

  • cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)

  • et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum (Prophetia Ezechielis 45, 2)

  • et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis (Prophetia Ezechielis 45, 4)

  • de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)

  • statera justa et œphi justum et batus justus erit vobis (Prophetia Ezechielis 45, 10)

  • œphi et batus æqualia et unius mensuræ erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori œphi juxta mensuram chori erit æqua libratio eorum (Prophetia Ezechielis 45, 11)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina