Fondare 944 Risultati per: Erit
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
et qui se jungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum majus et tolletur de numero anima ejus (Liber Ecclesiasticus 19, 3)
datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt (Liber Ecclesiasticus 20, 14)
fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius (Liber Ecclesiasticus 20, 17)
homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit (Liber Ecclesiasticus 20, 21)
obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit (Liber Ecclesiasticus 20, 26)
susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur (Liber Ecclesiasticus 21, 31)
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter (Liber Ecclesiasticus 23, 13)
et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam (Liber Ecclesiasticus 28, 12)