Mosaico decorativo

Fondare 1225 Risultati per: Ergo

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)

  • nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (Liber I Samuelis 12, 13)

  • et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)

  • ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum (Liber I Samuelis 13, 9)

  • descendebat ergo omnis Israël ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum (Liber I Samuelis 13, 20)

  • conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis (Liber I Samuelis 14, 20)

  • percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis (Liber I Samuelis 14, 31)

  • dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)

  • et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)

  • cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et (Liber I Samuelis 15, 12)

  • quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina