Fondare 2198 Risultati per: Eos
et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 29, 28)
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur (Liber Deuteronomii 30, 7)
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 31, 2)
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terræ eorum delebitque eos (Liber Deuteronomii 31, 4)
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos (Liber Deuteronomii 31, 18)
introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (Liber Deuteronomii 31, 20)
congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos cælum et terram (Liber Deuteronomii 31, 28)
sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis (Liber Deuteronomii 32, 11)
ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (Liber Deuteronomii 32, 21)
congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis (Liber Deuteronomii 32, 23)