Fondare 2198 Risultati per: Eos
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri (Prophetia Zachariae 9, 14)
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundæ et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialæ et quasi cornua altaris (Prophetia Zachariae 9, 15)
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)
super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello (Prophetia Zachariae 10, 3)
et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)
sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati (Prophetia Zachariae 10, 8)
et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur (Prophetia Zachariae 10, 9)
et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus (Prophetia Zachariae 10, 10)
confortabo eos in Domino et in nomine ejus ambulabunt dicit Dominus (Prophetia Zachariae 10, 12)
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos (Prophetia Zachariae 11, 12)
et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et projeci illos in domo Domini ad statuarium (Prophetia Zachariae 11, 13)
in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem ejus in amentiam et super domum Juda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in cæcitate (Prophetia Zachariae 12, 4)