Fondare 1570 Risultati per: Eorum
et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper (Prophetia Ezechielis 1, 22)
sub firmamento autem pinnæ eorum rectæ alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur (Prophetia Ezechielis 1, 23)
et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnæ eorum (Prophetia Ezechielis 1, 24)
nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas (Prophetia Ezechielis 1, 25)
et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (Prophetia Ezechielis 1, 26)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum (Prophetia Ezechielis 2, 5)
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)
ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum (Prophetia Ezechielis 3, 8)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)
et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 15)
et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 25)