Fondare 1570 Risultati per: Eorum
hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba (Liber Iosue 13, 16)
sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)
et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem (Liber Iosue 16, 5)
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)
fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane pergens juxta latus Hiericho septentrionalis plagæ et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven (Liber Iosue 18, 12)
eorum in medio possessionis filiorum Juda Bersabee et Sabee et Molada (Liber Iosue 19, 2)
in funiculo et possessione filiorum Juda quia major erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum (Liber Iosue 19, 9)
cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith (Liber Iosue 19, 10)
fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab (Liber Iosue 19, 25)
et cœpit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quæ est Neceb et Jebnaël usque Lecum et egressus eorum usque ad Jordanem (Liber Iosue 19, 33)
