Fondare 2334 Risultati per: Enim
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit (Liber Ecclesiasticus 13, 12)
ne retineas ex æquo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
non dixeris per Deum abest quæ odit enim ne feceris (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii (Liber Ecclesiasticus 15, 12)
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium (Liber Ecclesiasticus 15, 22)
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)