Fondare 2334 Risultati per: Enim
in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet (Liber Sapientiae 12, 27)
quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit (Liber Sapientiae 13, 3)
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit horum creator videri (Liber Sapientiae 13, 5)
sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quærentes et volentes invenire (Liber Sapientiae 13, 6)
si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt (Liber Sapientiae 13, 9)
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio (Liber Sapientiae 13, 16)
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua (Liber Sapientiae 14, 2)
benedictum est enim lignum per quod fit justitia (Liber Sapientiae 14, 7)
initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitæ est (Liber Sapientiae 14, 12)
supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est (Liber Sapientiae 14, 14)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret (Liber Sapientiae 14, 19)