Fondare 2334 Risultati per: Enim
ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum (Liber Iudith 11, 14)
fœdum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo (Liber Iudith 12, 11)
cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia ejus (Liber Iudith 12, 16)
nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire (Liber Iudith 14, 10)
tunc ingressus Bagao cubiculum ejus stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Judith dormire (Liber Iudith 14, 13)
et dixit una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis jacet in terra et caput ipsius non est in illo (Liber Iudith 14, 16)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos (Liber Iudith 16, 20)
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Liber Iudith 16, 21)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)
egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)